

Liber Numeri*
Caput 24: Versus 3
Dixit Balaam.[ORIG., hom. 17.]Dixit Balaam filius Beor,etc., usque ad et ideo dicit revelatos oculos ejus esse, quia potuit videre quod vidit.Cujus obturatus,etc.[RAB.]Quia in somnis clausis corporeis oculis angelico ministerio haec vidit. Oculos vero mentis partim habet apertos, partim clausos, qui mysteria futura agnoscit, sed errorem non corrigit. Sic iniqui aliud scientia, aliud moribus agunt: aliud ore, aliud opere ostendunt.